- CORNEOLA vel CORNALINA
- CORNEOLA, vel CORNALINAgemma sie Gallis dicta, doctissimis quibusdam Viris Veterum onyx videtur esse. At Onychem veram plurimas veriasque cum lacteis zonis habere venas, omnium in transitu colore inenarrabili, ait Plin. l. 37. c. 6. Corneola vero unius semper coloris est. Nam vel ad rubrum inclinat, vel prorsus alba est, et haec vulgo carior: absque ulla varietate utraque. Et quidem, quae multum rubet, licer corneolum vulgo vocitent, sardem esse Veterum plusquam certum est, quae dilutius rubet, sarda est femina. In omnibus namque gemmis, dilutioris utique coloris feminae, quam mates et nominatim in sarda, testatur Theophrastus. Marbodaeus Corneolum aquae colorem habere dicit, in qua carnes ablutae sunt. At Cornalina alba nihil minus est, quam onyx, cum nullam ex iis notis habeat, quam onychi gemmae Veteres tribuunt, ut Plinium praefatum legenti patebit facile. Versicolor enim ea et multicolor: quae varietas et ποικιλία in Onychite marmore quoque est. Salmas. ad Solin. p. 564.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.